Hľadaný výraz: Jn 16,5-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”. 6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: 9 de peccato quidem, quia non credunt in me; 10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; 11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. 15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.

1

mail   print   facebook   twitter